Songbook: Latin

Adeste Fideles

Christmas Song


Adeste fideles, laeti triumphantes;
venite, venite in Bethlehem;
natum videte regem angelorum.

Venite, adoremus
Venite, adoremus
Venite, adoremus Dominum.

Deum de Deo,
lumen de lumine,
gestant puellae viscera,
Deum verum, genitum, non factum. 

Venite, adoremus ... Dominum. 

Cantet nunc Io
chorus angelorum;
cantet nunc aula caelestium,
Gloria in excelsis Deo. 

Venite, adoremus ... Dominum.
Ergo, qui natu
die hodierna
Iesu, tibi sit gloria:
Patris aeterni verbum caro factum!

Venite, adoremus ... Dominum.