Veni, Veni, Emmanuel

Christmas Song

Veni, veni, Emmanuel,
Captivum solve Israel
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei Filio.

Refrain:
Gaude! Gaude! Emmanuel
Nascetur pro te, Israel. 

Veni, O Sapientia,
Quae hic disponis omnia;
Veni, viam prudentiae
Ut doceas et gloria

Refrain: ......

Veni, veni, Adonai,
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice
In majestate gloriae.

Refrain: ...... 

Veni, O Jesse Virgula,
Ex hostis tuos ungula;
De secu tuos tartari
Educ et antro barathri.

Refrain: ...... 

Veni, Clavis Davidica,
Regna reclude caelica,
Fac iter tutum superum,
Et claude vias inferum.

Refrain: ......

Veni, veni, O Oriens
Solari nos adveniens,
Noctis depelle nebulas,
Dirasque mortis tenebras.

Refrain: ......

Veni, veni, Rex gentium
Veni, Redemptor omnium,
Ut salvas tuos famulos
Peccati sibi conscios.

Refrain: ......